postquam autem haec conpleta sunt accesserunt ad me
principes dicentes non est separatus populus Israhel et
sacerdotes et Levitae a populis terrarum et de abominationibus
eorum Chananei videlicet et Hetthei et Ferezei et Iebusei et
Ammanitarum et Moabitarum et Aegyptiorum et Amorreorum
tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis et
commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum manus etiam
principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima
cumque audissem sermonem istum scidi pallium meum et tunicam
et evelli capillos capitis mei et barbae et sedi maerens
convenerunt autem ad me omnes qui timebant verbum Dei
Israhel pro transgressione eorum qui de captivitate venerant et
ego sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum
et in sacrificio vespertino surrexi de adflictione mea et
scisso pallio et tunica curvavi genua mea et expandi manus meas
ad Dominum Deum meum
et dixi Deus meus confundor et erubesco levare Deus meus
faciem meam ad te quoniam iniquitates nostrae multiplicatae
sunt super caput et delicta nostra creverunt usque in caelum
a diebus patrum nostrorum sed et nos ipsi peccavimus
granditer usque ad diem hanc et in iniquitatibus nostris
traditi sumus ipsi et reges nostri et sacerdotes nostri in
manum regum terrarum in gladium in captivitatem in rapinam et
in confusionem vultus sicut et die hac
et nunc quasi parum et ad momentum facta est deprecatio
nostra apud Dominum Deum nostrum ut dimitterentur nobis
reliquiae et daretur paxillus in loco sancto eius et
inluminaret oculos nostros Deus noster et daret nobis vitam
modicam in servitute nostra
quia servi sumus et in servitute nostra non dereliquit nos
Deus noster et inclinavit super nos misericordiam coram rege
Persarum ut daret nobis vitam et sublimaret domum Dei nostri et
extrueret solitudines eius et daret nobis sepem in Iuda et in
Hierusalem
et nunc quid dicemus Deus noster post haec quia
dereliquimus mandata tua
quae praecepisti in manu servorum tuorum prophetarum dicens
terram ad quam vos ingredimini ut possideatis eam terra inmunda
est iuxta inmunditiam populorum ceterarumque terrarum
abominationibus eorum qui repleverunt eam ab ore usque ad os in
coinquinatione sua
nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum et filias
eorum non accipiatis filiis vestris et non quaeratis pacem
eorum et prosperitatem eorum usque in aeternum ut confortemini
et comedatis quae bona sunt terrae et heredes habeatis filios
vestros usque in saeculum
et post omnia quae venerunt super nos in operibus nostris
pessimis et in delicto nostro magno quia tu Deus noster
liberasti nos de iniquitate nostra et dedisti nobis salutem
sicut est hodie
ut non converteremur et irrita faceremus mandata tua neque
matrimonia iungeremus cum populis abominationum istarum numquid
iratus es nobis usque ad consummationem ne dimitteres nobis
reliquias et salutem
Domine Deus Israhel iustus tu quoniam derelicti sumus qui
salvaremur sicut die hac ecce coram te sumus in delicto nostro
non enim stari potest coram te super hoc